JO

JO
JO
filia Inachi fluvii, a Iove adamata, Epaphi ex illo mater, quam ob interventum Iunonis, ne agnosceretur, Iuppiter in iuvencam transformavit: Iuno tamen suspicata id quod res erat, vaccam eam a Iove sibi dono dari postulavit: quam cum accepisset, apposuit ei custodem Argum centoculum, a quo cum molestissimâ custodiâ premeretur, agre id ferens Iuppiter, per Mercurium eum interficiendum curavit. Quamobrem indignata Iuno, oestrum pellici immisit, cuius aculeis exagitat in Aegyptum usque fugit; ubi implorato Iovis auxilio, pristinam formam recuperavit, Regique Osiridi nupsit, Aegyptiisque omnibus adeo cara fuit, ut post mortem pro Dea habita sit, quam illi Isidem vocârunt. Nomen suum in arena pede scripsisse, sicque a Patre agnitam referunt, Ovid. Met. l. 1. v. 584. et 628. Pas. in Cor. Val. Flacc. Argon. l. 7. v. 111.
Qualis ubi extremas Io vaga sentit arenas,
Fertque refertque pedem, tumido quam cogit Erinnys
Ire mari, Phariaeque vocant trans aequora matres.
Dionys. ubi de Bosphoro Thracio.
Η῝ν πάρος λ᾿ὼ
Η῝ρης εννεσίῃσιν ενήξατο πόρτις ἐοῦσα.
Nonnus Dionys. l. 1.
Ζεῦ ἄνα πόρτις ἐοῦσα κερασφόρος ἤμβροτεν λ᾿ὼ.
Idem Plenius l. 3.
Ταυροφυὴς ὅτε πόρτις ἀμειβομένοιο προσώπου
Εἰς ἀγέλην ἄγραυλος ἐλαύνετο σύννομος λ᾿ὼ.
Καὶ δαμάλης ἄγρυπνον ἐθήκατο βουκόλον Η῞ρη,
Ποιχίλον ἀπλανέεςςι κεκασ μένον Α῎ργον ὀπώωαις.
Γυιοβόρῳ δὲ μύωπι χαραςςομένη δέμας λ᾿ὼ,
λ᾿ονίης ἀλὸς οἶδμα κατέγραφε φοιτάδι χηλῇ.
Η῎λυθε δ᾿ εἰς Αἴγυπτον, ὅπη βοέην παρὰ μορφην`
Δαιμονίης ἰνδάλμα μεταλλάξασα κεραίης
Ε῎σκε Θεὰ φερέκαρπος. -----
Lycophron in Cassadra,
Οἳ τὴν βοῶπιν ταυροπάρθενον κόρην.
Sophocles in Electra,
Σῆς οἰςροπλῆγος ἄλσος λ᾿νάχου κόρης.
Euripid. in Phoenissis,
----- Κοινὰ τέκνα τῆς κερασφόρου
Πέφυκεν λ᾿οῦς. -----
Aeschyl. in Prometheo Vincto,
Κλύεις φθέγμα τᾶς βούκερως παρθένου.
Idem eam οἰςροδίνητον κόρην, et alibi δύςπλανον παρθένον, καὶ πολύπλαγκτον Nic. Lloyd. Nempe Inachi filiam fuisse, tradit Castor, Deiotari Regis nepos, opere illo, quod χρονικὰ ἀγνοήματα, Errore ex inscitia temporum ortos, inscripsit apud Apollod. Primus autem luc Inachus quaedam futuri Argivorum regni fundamenta iecit, mox plenius potestatem habuit, eius ex Melissa fil. Phoroneus; unde primus mortalium regnâsse dictus Hygino. fab. 143. ubi etiam primum omnium Sacra Iunoni fecisse, tradit. Ei successit fil. Apis, (non Aegyptiu ille, sed argivus, qui ambo male a plurimis confunduntur) atque hunc Iovem Argivum fuisse putat Voss. qui cum Niobe, Phoronei filia, rem habuisse dicitur, quippe non alienum a moribus Apis fuerit, violare sororem. Nioben autem istam Apis huius Sicyonii s. Argivi fuisse, satis convenit; non quidem Phrygiam illam, Tantali filiam et Amphionis uxorem, sed Argivam, Phoroneo ut ex Hygino discimus prognatam. Ex hoc concubitu natus Argus I. unde Peloponnesi Argos, Apem excepit in regno; maritus Euadnes, et ex eo pater Iasi, Pranthi, Epidauri et Criasi: E quibus Iasus Agenorem genuit, cuius fil. Argus II. Iasum suscepit, quo Io quibusdam nata est, contra quam sensisse Castorem vidimus: cuius sententia fi obtmer, verum non esset, quod Apollod. dixit, primam mortalium quam Iuppiter attigerat fuisse Nibon; quippe haec Phoronei filia Inachi neptis fuit: at si Io suerit Inachi filia, dicendum sit Phoronei sororem, Niboles fuisse amitam. Quam difficultatem Voss. invitus recedens a Castore, quo nemo videtur exactius rempora distinxisse, sic explicat, ut dicat geminam fuisse Io, priorem Inachi, alteram Iasi filiam. Prior illa aliter Collithoe vocata prima Iunonis Argivae sacerdos fuit ut Theo in Aratum scribit, item Hesych. apud quem Scalig. pro Καλλιθύεςςαν legit Καλλιθύιην, uti et apud Euseb. pro Callirrhoe. Quod si itaque Io non Iasi sed Inachi intelligenda, idem credit Voss. Iovem qui Nioben, etiam Io, violâsse, ut qui sorori primo, dein amirae, pudicitiae illuserit. Eo autem minus filia Inachi cum filia Iasi confundendenda est, quia inter eas ducentorum circiter Annorum est intervallum: quippe Niobe fuerit tritavia Iûs, Iaso genitae. Ceterum Io haec primum postulato Iunonis, h. e. Reginae (si Inachi ista filia Apidis uxor furt) tradita est Argo, vigilantissimo hominis, custodienda: quo interempto a Mercurio h.e. oratore, aut nuntio, aut satellite regio, in varias illa terras mari profugit; Navis παράσημον erat bos, unde eius in bovem versae commentum, quemadmodum commode exposuit Lutatius, Statii Interpres, Tandem in Aegptum appulsa, Epaphum ibi peperit; qui cum Memphim duxisset, Aegyptii Regis filiam, urbem condidit eamque uxoris nomine insignivit. Ex Epapho Libya nata est, e qua et Neptuno h. c. Principe sive Regulo Insulari, cuius verum nomen vetustas delevit, nati sunt Agenor et Belus: quorum ille profectus in terram Canaan, sedes ibi fixit et successorem habuit filium Phoenicem, unde Phoenicia; alterum Camum, in Boeotiam misit, ubi Thebas condidit: iste vero, in Aegypto remansit, pater Aegei et Danai, quorum hic quinquaginta filiabus, iste totidem filiis suit nobilis, etc. Plura de Iûs potestate, aliisque huc pertinentibus, vide apud Voss. de Idol. l. 1. c. 14. Adde Marsham. Canone Chron. Sec. I. ubi comparatione institutâ, quae de Ione Graeci fabulantur, eadem fere de Iside eiusque erroribu Aegyptios, et de Astatte Phoenices, fingere, ex Herod. Plutarch. Euseb. aliisque docet.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать курсовую

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”